Registers van de Hollandse grafelijkheid 1299-1345

 
English | Nederlands
B DE_G_X012r_061_1

A: Primaire registratie, niet voorhanden.
B: AGH 645 (groot register Duitsland-Engeland), f. 12r, nr. 62 (wrs. vóór ca. 1336 mrt. 14, naar A).
Opschrift:

Heere Goedevaerta Winterb van Aldenrade.

Er is geen reden om te veronderstellen dat bij de datering een voorjaarsstijl is gebruikt (zie de Inleiding).

Universis presentem litteram visuris et audituris, ego Goedefridus dictus Winterc de Aldenrade, miles, facio manifestum publice recognoscens me recepisse ab excellenti viro Willelmod, Haynnoniee etc. comite ac domino Frisie, domino meo dilecto, centum et quinquaginta marcas pagamenti Coloniensisf mihi pro fidelitate traditas et muneratas, pro quibus eius vasallus seu fidelis sum effectus, assignans et supraportans eidem domino meo pro dicta summa pecunie quindecim marcarum redditus annuos in bonis meis allodialibus seu propriis, videlicet in triginta octo iurnalibus terre arabilisg et quatuor iurnalibus nemoris, sitis apud Onscheym in dimidio de Berchem, quos redditus ego et mei heredes a domino meo predicto et suis legitimis heredibus et successoribus Haynnonieh et Hollandiei comitibus tenebimus et possidebimus iure feodali.

In cuius assignationi testimonium sigillum meum una cum sigillo domini Conradi dicti Lappe de Reylindorp et domini Mathie de Stummelej, militum, antedicti domini mei fidelium seu vasallorum, qui huiusmodi assignationi interfuerunt, huic littere duxi apponendum. Et nos Conrardus dictus Lappe et Mathias de Stummelek, milites, antedicti domini comitis fideles, ad rogatum prefato domini Godefridil, quia dictorum reddituum assignacioni per ipsum rite facte interfuimus et nobis plene constat in fide qua domino nostro sepedicto sumus astricti quod suprascripta bona annuatim tantum valent et magis quantum redditus prenarrati, sigilla nostra presenti littere duximus apponenda. Datum anno Domini Mo CCCo XXXIo feria quinta ante purificatione Marie.

 

Hanc litteram posuit Gerardusm sub Enghelberton.

a
Goedev't B.
b
Wint' B.
c
Wint' B.
d
Will'o B.
e
Haynn. B.
f
Colonien. B.
g
arabl', gevolgd door twee geradeerde letters B.
h
Haynn. B.
i
Holl. B.
j
Stūmele B.
k
Stūmele B.
l
Godef'di B.
m
G' B.
n
Enghelb'to B.
Oorkonder: Godfried genaamd Winter van Aldenrade, ridder
Destinataris: graaf Willem III