Registers van de Hollandse grafelijkheid 1299-1345

 
English | Nederlands
B WI_G_X084v_545_1 WI_G_X085r_545_2

A: Primaire registratie, niet voorhanden.
B: AGH 218 (groot register Willem IV), f. 84v-85r, nr. 529 (na 1345 juli 26), naar A.
Opschrift:

Geblijfa.

Editie/regest: OSU IV, p. 20-21, nr. 1742.

Vgl. nr. WI 303, een tot op grote hoogte identieke uitspraak betreffende tijnsgoederen te Hagestein; het is waarschijnlijk dat ook het goed in onderstaande tekst aldaar ligt.

Noverint universi presentes ac posteri presentia visuri nos Hubertus de Everdinghen, miles, et Arnoldus Snoye, famulus, ex una parte et Walterus de Goye, famulus, ex altera parte super omni controversia seu questione iurisdictionisb civilis et censualis que vertebatur inter nos compromisimus in viros discretos fratrem Ghiselbertumc, quondam dominum ded Goye, Gerardum Spronc de Haghe, Ghiselbertum de Scalcwijc, Peregrinum de Lopike, Gherardume de Reno, Iohannemf de Reyghersteyneg et Theodericumh Wolf, fratrem eius, milites, et Ottonem dictum Proys, famulum, quod ipsi inter nos duxerint pronunciandum et ordinandum ratum et firmum habebimus inperpetuum.

Nos vero arbitri, electi ad huiusmodi discordiam sopiendami, primo pronunciamus ac dicimus quod dominus Hubertus et Arnoldusj predicti, ubi bona censualia inpetrantur, per se vel per suos iudices substitutos iudicio presidebunt.

Item dicimus: si aliqua bona censualia habentes voluerintk habere interl se ram et roede, hoc dictorum Hubertin et Arnoldio iudicio discernetur; nisi fortep aliquaq bona propria sita sint penes illa censualia, que fodere debeant, hoc Walterus pro ut ei competit nomine proprietatis iudicabit.

Item dicimus: si super communione terre censualisr vel fossarum eiusdem bote fuerint recipiende, illas idem Hubertus et Arnoldus ab ipsis bonis censualibus si voluerint requirent; si vero requirere s voluerint et ibi fuerint bona mobilia, sive sit frumentum sive domus sive pecus, et eas requisierint a Waltero et reos in huiusmodi solutione botarum ostenderint, ut tenetur, tunc Walterus eas vel suus iudex exquiret et ipsis Huberto et Arnoldo easdem exhibebit vel faciet exhiberi. Et sic omnibus premissis exceptis dictus Walterus de Geyet optinebit iurisdictionem omnium bonorum mobilium, sive frumenti in agro crescentis vel resecti, sive domorum constructarumu sive dirutarum, et similiter viarum ac aqueductuum et de omni qualibet alia iurisdictione.

Item dicimus quod si quoque casu Walterum botas aliquas de bonis censualibus recipere contingeret nec ibi essent bona mobilia, dicti Hubertus et Arnoldus illas exquirent ad opus Walteri predicti.

Item dicimus quod si predicti Hubertus et Arnoldus dubitaverint de aliquibus bonis, utrum censualiav fuerint an propria, et alii dixerintw ea propria, statuent inter se iudicem communem qui habeat de bonis propriis et censualibus iudicandi plenariam potestatem, et sic docebitur per verba illorum qui dicuntur ommesatenx utrum iuriy civili vel censuali debeant subiacere; et ille cuius iurisdictioni dicta bona adiudicata fuerint, botas suas si recipi debeant recipiet ab eisdem.

In cuius rei testimoniumz et munimen fortius seu ratihabitationem ego Walterus de Goye predictus presentes litteras sigillo meo una cum sigillo Ghiselberti de Scalcwijc, militis, quod presentibus rogavi apponi predicto domino Hubertoa' et Arnoldo dicto Snoye, contuli roboratas. Actum et datum annob' Domini Mo CCo LX octavo, sabbato post Iacobi apostoli.

a
Gebijf B.
b
itirdctōis (sic) B.
c
Ghiselb'tum B.
d
ontbr. B.
e
Gher'dum B.
f
Iohēm B.
g
Reygh'steyne B.
h
Theod'icum B.
i
sapiendam B.
j
Ar. B; deze afkorting hierna niet meer aangegeven.
k
volu'nt B.
l
verbeterd uit de afkorting van Item B.
m
sera B.
n
H. B; deze afkorting hierna niet meer aangegeven.
o
Ar. B.
p
hier en hierna delen van letters verdwenen in vouwen in het perkament B.
q
aliqui B.
r
consualis, de a verbeterd uit een bovenschacht B.
s
hier ontbreekt wel het woord non B.
t
aldus B.
u
constrictarum B.
v
sensualia B.
w
tussen i en x nog twee stokken, doorgestreept B.
x
ommesat' B.
y
viri B.
z
gecorrigeerd B.
a'
Hub. B.
b'
ano B.
Oorkonder: Hubert van Everdingen, ridder, en Arnoud Snoyen, knaap, enerzijds en Wouter van Goye, knaap, anderzijds
Destinataris: Wouter van Goye, knaap, enerzijds en Hubert van Everdingen, ridder, en Arnoud Snoyen, knaap, anderzijds