Registers van de Hollandse grafelijkheid 1299-1345

 
English | Nederlands
B WI_G_X086r_551_1

A: Primaire registratie, niet voorhanden.
B: AGH 218 (groot register Willem IV), f. 86r, nr. 535 (na 1345 juli 26), naar A.
Opschrift:

Here Dirc Schuman van Aldenhoven ridder, leen.

Universis presentes litteras inspecturis, ego Theodericusa dictus Schuman de Aldenhoven, miles, dominus in Veyenauwe, perpetuus dapifer illustris principis marchionis Iuliacensisb, facioc manifestum quod ob summam quorundam denariorum mihi plene et gratanter persolutam a magnifico et maxime nobilitatis viro domino comite de Hollandiad, ratione qua eius sum fidelis gratia sua, eidem domino comiti de Hollandiae, domino meo karissimo, presentibus assigno annuosf redditus triginta librarum nigrorum Turonensiumg in propriis bonis meis allodialibush videlicet in cursui mea sita in Luichim, que quondam fuit dictaj Szwaisczsk, in uno manso terre arabilis, in quatuor iurnalibusl pratorum, in decem iurnalibus piscinarumm, in septem iurnalibus nemorum et in universis eiusdem curtis attinentiis et redditibus, census pecunie vel pullorum et etiam in annuis redditibus quinque marcarum et quadraginta caponum, que omnia et singula bona, sibi et suis heredibus appropriatan per presentes, ego Schuaminuso predictus et stata mea successio habebimus et tenebimus nomine homagii in perpetuum ad eisdem ipsis debita et legali astricti fidelitate permansuri.

Harum testimonio litterarum meo sigillo necnon sigillis domini Gherardip deq Sinstvelt dicti Roist, militis, Harpernir de Lonenberch, armigeri, fidelium predictiss domini comitis de Hollandiat, et suorum quorum presentia et notitia hec fuitu facta sigillatarum. Datum anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo primo, die quartodecimo magij.

a
Theod'icus B.
b
Iuliaton. B.
c
o gecorrigeerd B.
d
Holl. B.
e
Holl. B.
f
an̄nos B.
g
Turonen. B.
h
alledialibus B.
i
aldus B, wel te lezen als curte.
j
onduidelijk, verbeterd uit dicti B.
k
onduidelijke vorm, mogelijk S3waisc3s (Setwaisczets?) B.
l
in ur een stok teveel B.
m
pisoinarum B.
n
door de staarten van pp overtollige afkortingsstrepen B.
o
door de h een afkortingsstreep B.
p
Gher'di B.
q
d B.
r
Harp'ni B.
s
predictorum B.
t
Holl. B.
u
gecorrigeerd B.
Oorkonder: Dirk genaamd Schinman van Aldenhoven, ridder, heer van Veynau, drossaard van de markgraaf van Gulik
Destinataris: graaf Willem IV