De grietmannen en overige rechters van Oostergo schrijven graaf Willem III in antwoord op diens aantijgingen dat zij niet medeschuldig zijn aan de wandaden begaan door die van Westergo; voorts verzoeken zij hem vrijlating van hun mannen die door de zijnen gevangen zijn genomen, alsmede vrijgeleide voor hun kooplieden in zijn landen.
Missiva illorum de Alba Oestringiaa.
Preexcellenti principi et illustri domino Willelmob comiti Haynnoniec, Hollandied, Zelandiee ac domino Westvrizief, grethmanni ceteriqueg iudices Albeh Oestriginisi, pacis et concordie federa irrefragabiliter observare. Dominationis et magnificencie vestrej litteris diligentius perspectis ac perspicatius intellectis plenius vidimus contineri quod iniurias eorum de Westergoek nobis intimastis, de quibus iniuriis vobis seu vestris hominibus indebite illatis summe et toto corde condolemus; et quia per nos et ex culpa nostra non evenerunt, merito nobis non debeant imputari. Vidimus etiam in eisdem litteris contineri quod ad litteras alias per nostros clericos, veros et legitimos procuratores nostros, vestro Consilio vel vestris consiliariis in Alcmaria presentatas, ad quas rationabiliter quo ad omnia et singula in eisdem litteris contenta rationabiliter responsum fuerat et honeste. Ad ultimum vero punctum seu articulem ad quem respondistis et super quo certificari nostris litteris patentibus voluistisl, scilicet an illis de Westergom in eorum iniuriis et violentiis vellemus assistere et astare ipsos in eorum iniuriis et violentiis defensando, dominationi vestre publice rescribimus per presentes quod ipsos de Westergon in iniuriis et violentiis eorundem non intendimus aliquatenus tueri sive defensare, nec iurisdictionem vestram quam in Stauris vel in Westergoo habetis quovisp modo proponimus perturbare sive impedire; immo pocius efficaciter volumus toto nostro conamine ubicumque facultas nostra sese ad hoc optulerit promovere, quamquam ex relatu intelleximus vos dixisse sive intellexisse quod essemus consideratiq et ascecuratir illis de Westergos ad vestram iurisdictionem retardandam seu impediendam; et cum hoc numquam nostre t intentionis extiterit, hiis dictis tanquam frivolis et veritati dissonis nullatenus credentiam seu fidem adhibeatis in futuro tempore seu presenti. Hiis igitur premissis dominationem vestram omni honore condignam omni qua valemus precum instantiau duximus exorandam, quatinus Dei intuitu ac nostre petitionis pariter interventu homines nostros seu de Alba Astriginev a vestris hominibus arrestatos cum eorum manibusw, bonis et rebus quitos et liberos permittatis. Rogamus etiam dominationem vestram propentiusx et attente quatinus hominibus terre nostre pro mercaturis suis vestram terram visitantibus cum familiisy, bonis et rebus conferre dignemini sub litteris vestris patentibus per omnes vestros districtus salvum firmum conductum et securum; et vestre terre homines, quocienscumque et quancumque nostram terram visitaverint in ipsorumz negociis promovendis, prompti sumus et fuerimus et parati in omnibus promovere.
In cuius rei testimonium zigilluma' universitatis Zelandie Albe Astriginisb' presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCCo XXVIo in die sancti Sixti pape et martiris.
c' Istam litteram dominus non acceptavitd'; e' sed posita est sub Enghelbertof'.