Registers van de Hollandse grafelijkheid 1299-1345

 
English | Nederlands
A FR_K_X018v_074_1 B FR_G_X019v_074_1

A: AGH 325 (klein register Friesland), f. 18v, nr. 77 (primaire registratie).
B: AGH 324 (groot register Friesland), f. 19v, nr. 77 (74) (na 1331 juli 17, wrs. vóór 1336 mrt. 15, naar A).
Opschrift:

De eodem.

Editie/regest: Van Mieris, ChHZ II, p. 387.

Vgl. de vooorafgaande oorkonde nr. FR 73 in het register, van dezelfde datum.

Universis presentes litteras visuris vel audituris, gretmanni de Westergo per districtus Vronacker, Wildinghe ac Waghenbrughe salutem cum noticia veritatis. Noveritis quod super discordia que vertitur inter spectabilem virum dominum Wilhelmuma comitem Hannonieb etc. ex una parte et terram Oestvrisiec ex altera, pro nobis et terre nostre hominibus damus et concedimus ipsi domino comiti et universis suis hominibus firmas treugas a data presentium usque ad diem dominicum post festum Assentionisd proximume sine dolo duraturasf, atque firmum conductum cum eorum bonis et rebus ad nos et nostros districtus veniendi, standi, medio tempore transeundi et libere redeundi, ea tamen conditione quod homines seu bona hincinde arrestati seu arrestata detenti seu detenta maneant apud illos in eo statu quo nunc sunt occupata.

In cuius rei testimonium sigilla nostra una cum sigillo religiosi viri domini Folkaerdi, abbatis monasterii sancti Odulphig Staurie ordinis sancti Benedicti, presentibus sunt appensa. Et nos abbas predictus ad petitionem dictorum grietmannorum et in veritatis testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum apud Hagham in Hollandiah anno Domini Mo CCCo XXVIo in octavis Pasche.

a
Wilhl’m A; Will’m B.
b
Hann. A; Haynn. B.
c
Oestfrisie B.
d
Ascensionis B.
e
4 mei.
f
duraturis(?) AB.
g
Odulfi B.
h
Holl. AB.
Oorkonder: grietmannen van Westergo in Franekeradeel, Wonseradeel en Wijmbritseradeel
Destinataris: graaf Willem III