Arnoud genaamd de Kleine, ridder, meier van Aken, verklaart dat graaf Willem III hem al diens schulden heeft voldaan.
Heere Airnt Cleyn, ridder, quitantie.
Universis presentes litteras inspecturis, ego Arnoudus dictus Parvusa, miles, villicus Aquensisb, notum esse cupio quod magnificus ac illustris princeps dominus Willelmusc comes Haynnonied, Hollandiee, Zielandief ac dominus Frisie michi de omnibus debitis in quibus mihi tenebatur, ex quacumque causa usque in hodiernum diem, integraliter satisfecit et persolvit bene, et de quibus ipsum quitum clamo per presentesg, liberum et absolutum simpliciter et de plano bona fide et absque dolo.
In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus litteris duxi fideliter apponendum. Datum anno Domini Mo CCCo XXVIIIo in vigilia beati Laurentii martiris.
Sub Enghelbertoh.