Registers van de Hollandse grafelijkheid 1299-1345

 
English | Nederlands
B DE_G_X013r_071_1

A: Primaire registratie, niet voorhanden.
B: AGH 645 (groot register Duitsland-Engeland), f. 13r, nr. 72 (wrs. vóór ca. 1336 mrt. 14, naar A).
Opschrift:

Die grave van Aldenburch.

Editie/regest: Muller, Reg. Hann., p. 202.

Er is geen reden om te veronderstellen dat bij de datering een voorjaarsstijl is gebruikt (zie de Inleiding).

Vgl. nr. DE 79.

Nos Iohannesa comes de Aldenborgh universis presentia visuris seu audituris volumus esse notum quod cum illustris vir, dominus noster dominus Willelmusb, comes Haynnoniec, nos suum faceret fidelem, nobis in recompensam huius donavit gratanter pro homagio quadringentas marcas Brabantini pagamenti, valentes trescentes marcas Osnaburghensiumd denariorum, ad convertendume eos in redditus triginta marcarum eiusdem videlicet Osnaburgensif pagamenti, quos quidem redditus nos et heredes nostri pro tempore existentes tenebimus ab eo aut ab heredibus suis in feodo libero et absoluto; nos vero consensientibus et rati habentibus domino Conrado fratre nostro, comite in Eldenborghg, Iohanneh, Ottone et Willelmoi, filiis nostris, assignavimus et hos redditus de bonis nostris in nostro dominio sitis, videlicet de domo Iohannisj Tonbroke, de domo Vredewoldi in Omstedhe, de domo in Grashorne et de domo in Dinghenstedhe, annuatim percipiendos, quorum quidem bonorum proprietatem dedimus ac manumisimus ac presentibus nostris litteris damus ac manumittimusk in manus ipsius domini nostri predicti ac suorum heredum, ipsaquel bona predicta nos seu heredes nostri tenebimus seu tenebunt ab eo seu heredibus suis hereditarie in feodo libero et soluto.

In cuius rei testimonium sigillum nostrum maius duximus presentibus apponendum. Nos vero Adolphus comes de Monte, quia hec omnia predicta nobis bene sunt nota et scimus predicta bona bene valere redditus supradictos, sigillum nostrum ad preces domini Iohannism comitis predicti duximus presentibus apponendum. Preterea nos Conrardus comes de Oldenborgh omnia supradicta per dilectum fratrem nostrum comitem supradictum facta et ordinata presentibus ratificamusn ac ratifidamus cum protestatione bona supranotata predictos redditus valore sufficienter, in cuius ratificacionis seu ratihabitionis per nos facte ac omnium premissorum evidens testimonium etiam sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Aldenborgh anno Domini Mo CCCo XXXIIo quarto ydus februarii.

a
Ioh'es B.
b
Will's B.
c
Haynn. B.
d
Osnaburghen., de s gecorrigeerd B.
e
nv vermoedelijk verbeterd uit mi B.
f
Osnabur. B.
g
Eldenb. B.
h
Ioh'e B.
i
Will'o, de laatste letter onduidelijk B.
j
Ioh's B.
k
de eerste t bovengeschreven B.
l
ipsa que B.
m
Ioh'is B.
n
de tweede a gecorrigeerd B.
Oorkonder: Johan graaf van Oldenburg
Destinataris: graaf Willem III