Rooms-koning Lodewijk bevestigt op verzoek van graaf Willem III alle privileges die door hem en zijn voorgangers aan de graaf en diens voorgangers waren verleend.
Keyserlike confirmacie van allen a privilegien vanden graven van Henegouwenb, Hollantc etc. in voirleden tijden van enigen keyseren vercregen.
In de marge een verticaal streepje.
De onderstaande tekst is gebaseerd op afschrift B.
Ludovicus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, omnibus sacri Imperii fidelibus presentes litteras inspecturis, gratiam suam et omne bonum. Adhoc sumus in solio regie dignitatis instituti divinitus ut cunctis fidelibus Imperii ad augmentum honoris sui regalisd magnificencie benivolenciam prebeamus, tunc quoque salubriter presidere credimus dum, quod honestum et iustum exstitit, largimure petentibus et quosque in suis iuribus favorabiliter conservamus. Noverint igitur universi quod nos devotionem sinceram spectabilis viri Willelmif Haynonieg, Hollandieh, Zelandiei comitis necnon domini Frisie, fidei quoque puritatem qua ergaj nos ad sacrum Romanum Imperium afficitur gratiosusk intuentes, suis votivis petitionibus inclinati omnia et singula privilegia, libertates, concessiones et iura pro genitoribus suis aut sibi a nobis vel ab aliis Romanorum imperatoribus et regibus, nostris predecessoribus inclitis, perpetuo tradita et concessa ex certa sciencia innovamus et innovata confirmamus, approbamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnium hominum liceat hanc nostre innovationis et confirmationis paginam infringere vel eidem in aliquo contraire; quod qui facere presumpserit, graveml nostre indignationis offensam se noverit incursurum.
In cuius rei testimonium et perpetuam roboris firmitatem presens scriptum conscribi et sigillo maiestatism nostre iussimus communiri. Datum in Colonian VIo nonas marcii anno Domini Mo CCCo vicesimo quarto, regni vero nostri anno decimo.