Schepen en raden van Staveren verklaren dat Engebrecht, broer van wijlen Reinier genoemd Scalki, gemachtigd is om namens Reiniers kinderen de gelden te innen die Willem Cuser aan Reinier schuldig was.
Staverena.
Een streep door het begin van de tekst.
Universis presentia visuris vel audituris, scabini ac consules Staurienses quicquidb honoris possunt et amoris. Tenore presentium publice protestamur quod Reynerus dictus Scalki piec memoried, qui iuxta portum dictum Marsdijp fuit submersus, dum vixit noster fuit concivis verus et burgensis, et idem Reynerus nobiscum habet pueros legitimos qui veri sunt heredes; et Ingghelbertuse noster cives, frater dicti Reyneri, presentium exhibitor, verus est nuntius seu procurator dictorum puerorum videlicet de pecunia quam Willelmusf Cusertg, sicut nominatus Inghelbertush nobis proposuit, ex parte memoratii Reyneri debuit suscepissej, ita quod prefati pueri et eorum mater ratum et gratum habebunt et debent habere quicquidk predicto Inghelbertol de prefata pecunia presentatum fuerit et solutum.
In cuius rei testimonium etc. Datum anno Domini Mo CCCo trecestimo tercio in die beatorum confessorum Remigii et Bavonis.