Registers van de Hollandse grafelijkheid 1299-1345

 
English | Nederlands
B WI_G_X086r_553_1 WI_G_X086v_553_2

A: Primaire registratie, niet voorhanden.
B: AGH 218 (groot register Willem IV), f. 86r-86v, nr. 537 (na 1345 juli 26), naar A.
Opschrift:

Vranck vander Culen leen.

Universis ad quos presens scriptum pervenerit, ego Franco dictus van der Cůlen, armiger, notum facio tenore presentium publice protestandoa quod recepi ac sustuli a nobili ac potenti domino, domino meo dilecto domino Wilhelmo, comiteb Hannonie etc., decem libras grossorum Turonentium, qui me proindec virtute sue nobilitatis suum voluit esse fidelem, ratione etiam cuius receptionis per me facte ego prefatus Franco assignavi et presentibus assigno dilecto domino meo predicto et suis heredibus annuosd perpetuos et hereditarios reditus videlicet unius libre grossorum Turonentiume, pro quibus sibi et suis heredibus obligavi et presentibus obligo quatraginta et tres iurnales terre arabilis puri mei allodii, sitos in campis ville dicte Synsteden, spectantes ad curtemf meam ibidem, in districtu sive domineo reverendi in Christog patrish ac domini archiepiscopi Coloniensisi, et in diversis peciis, quarum prima, sita iuxta viam qua itur de villa dicta Sinsteden zů der Cůlen, continet duodeceim iurnales; item alia, sita iuxta villam quej dicitur ander Bůuchergans, continet octo iurnales; item alia, sita ander curtetk Sleyden, continet novem iurnales; item alia, ibidem sita, continet septeml iurnales; item alia, sita iuxta curtem dictam Bůngarden, continet septem iurnales. Que quidem assignatio et obligatio facta est presentibus strennuis viris et honestis domino Rodolfom den Strůmbeleo, milite, et Conone de Bynzvelt, armigero, fidelibus dilecti domini mei predicti, et sub hacp forma quod ego prefatus Francho predicta bona mea proutq sita sunt et in presenti contractu prenarrata, que sunt purum meum allodium, facio libera mea voluntate bona feodalia dilecti domini mei predicti et suorum heredium, et ego heredesquer mei erimus et remanebimus ex nunc ipsi domino meo et suis heredibus iure fidelitatis seu homagii de predictis bonis meis obligati in perpetuum, et astricti servientes sibi et suis heredibus, et facientes omnia et singula de hoc feodo que ceteri sui fideles de suo feodo facere sunt astricti, omni cavillatione, contradictione, fraude et dolo cessantibus penitus omnibus et singulis in premissis.

In cuius rei testimonium sigillums meum una cum sigillis strennuorum virorum predictorum, videlicet domini Rodolfi de Stůmbele, militis, et Cononis de Binchvelt, armigeri, fidelium predicti domini mei ut premissum est, presentibus est appensum. Et nos prefati Roedolphus de Stůmbele, miles, et Cone de Bynzvelt, armiger, fideles dilecti domini nostri domini comitis predicti, omnia et singula premissa fatemur esse vera, ipsis interfuisse, ea vidisse fieri et audivisse, et predictam assignationem per prefatum Franchonem factam, quo ad predictos reditus dicte libre grossorum Turonensium precipiendos si quociens et cum necesse fuerit in memoratis suis bonis protestamur esse bonam et legalem, sub iuramento fidelitatis quo sumus predicto dilecto nostro domino obligati; et sigilla nostra ad petitionem sepedictit Franchonis recognossimus nos presentibus appendisse in testimoniumu omnium premissorum. Datum anno Domini Mo CCCo quadragesimo quarto, in crastino decollationis beati Iohannisv baptiste.

a
pro testando B.
b
conite B.
c
pro inde B.
d
anneos B.
e
Tur. B.
f
curten B.
g
Xpō B.
h
p verbeterd uit a B.
i
Colon. B.
j
gecorrigeerd B.
k
an | dercurtet, de laatste letter gecorrigeerd B.
l
septen B.
m
de l dun tussengeschreven B.
n
d B.
o
aldus B.
p
h verbeterd uit a B.
q
pro ut B.
r
heredes que B.
s
woordeinde onduidelijk B.
t
sepe dicti B.
u
intestimonium B.
v
Ioh'is B.
Oorkonder: Frank genaamd van der Culen, knaap
Destinataris: graaf Willem IV