Graaf Willem III begeeft de geletterde clericus Jan van Brielle met de kerk van Zanddijk, die is vrijgekomen door de dood van heer Jacob, de laatste pastoor.
In de marge, door andere hand: R(egistrata). – Eronder, door een derde hand: Zeelanda.
De kerck van Zandijck.
b Nos Guillelmusc comes Hannonied etc. universis presentes litteras visuris vel audituris, salutem cum noticia veritatis. Noverint universi quod nos ecclesiam parrochialem de Zandijc in Walacriae, Traiectensisf dyocesis, vacantem per mortem domini Jacobi novissimi rectoris eiusdem et ad nostram collationem ratione iuris patronatus spectantem, discreto viro Iohannig de Briele, clerico literato nobis presentato canonice, contulimus et per presentes conferimus pure et simpliciter propter Deum, rogantes cum ipso et pro ipso discretum virum dominum archdyaconum dicti loci seu eius vicesh gerentem quatinus eidem Iohannii curam animarum et custodiam reliquiarum dicte ecclesie committere dignetur cum sollempnitatibus ad hoc debitis et consuetis.
In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum apud Middelburchj feria IIIa post Dyonisii anno Domini Mo XXXo XXIIIo.