Graaf Willem III geeft een van de twee pastoorsprebenden van de parochiekerk van Welle op Noord-Beveland aan heer Alexander van Huetten, priester.
In de benedenmarge, door andere hand: a b c.
Presentatio medietatis ecclesie de Wellis in Noortbevelandia.
Nos Guillelmusa comes Haynnonieb, Hollandiec, Zeellandied ac dominus Frisie, universis presentibus protestamur quod nos medietatem ecclesie parrochialis de Wellis in Nortbevelandiae, Traiectensisf diocesis, vacantem per liberam resignacionem seu mortem domini Petri dicti Manne novissimi rectoris eiusdem, ad nostram collacionem seu presentacionem spectantem, discreto viro domino Alexandro de Huetteng presbitero contulimus et per presentes conferimus pure et simpliciter propter Deum; rogantes cum ipso et pro ipso dominum archidiachonum loci eiusdem seu eius vices gerentem ut eidem curam animarum et custodiam reliquiarum medietatis ecclesie predicte committere dignetur cum sollempnitatibus ad hoc debitis et consuetis.
Presentium testimonio litterarum nostro sigillo munitarum. Datum apud Hairlemh die dominico post festum Katherinei anno Domini M° CCC° vicesimo octavo.