Graaf Willem III begiftigt de klerk Hendrik Snellaardsz. van Breda met de kapelanij en de dienst in de tol te Niemandsvriend, met dezelfde jaarlijkse inkomsten als diens voorganger heer Jan genaamd Merre had genoten.
Henrico filo Snellardi.
Guillelmusa comes Haynnonieb, Hollandiec etc. universis presentibus protestamur quod nos Henricod filio Snellaerdi de Breda, clerico, propter servicia nobis ab ipso inpensa et adhuc inposterum facienda commisimus et per presentes committimus regere et custodire capelaniame nostram ac etiam nostrum servicium in theloneo nostro apud Nemens vreendf, tali modo quod ipse habebitg et levabit singulis annis tales redditus et talia accidentia sicuti dominus Ihoannesh Marre dictus, predesessor suus, inde habuit et levaviti annuatim; et in omni modo et forma ut prius dicto domino Ihoannij Mark commiseramus, Henrico predicto committimus et ipsum in hoc statuimus per presentes, mandentes igitur nostro receptori Suythollandiel, qui nunc est vel pro tempore fuerit, ut Henrico predicto tales redditus seu obventionesm ut prius domino Ihoannin dare consueverat sine altero mandato a nobis annuatim deliberet et persolvat. Hanc enim nostram commissionem durari volumus ad nostram revocationem vel quousque eidem Henrico de aliquo providerimus beneficio competenti.
In cuius rei testimonium etc. Datum apud Montes in Haynnoniao feria quinta ante festum Ascensionis Domini anno Domini M CCC vicesimo primo.
Per dominum, Dann. de Pottes, Willaemp camerlinc et alios.