Registers van de Hollandse grafelijkheid 1299-1345

 
English | Nederlands
B DE_G_X014v_079_1

A: Primaire registratie, niet voorhanden.
B: AGH 645 (groot register Duitsland-Engeland), f. 14v, nr. 80 (wrs. vóór ca. 1336 mrt. 14, naar A).
Opschrift:

Die greve a van Oldenburch.

Editie/regest: Muller, Reg. Hann., p. 202.

Vgl. nr. DE 71 alsmede nr. DE 76, in welke lijst de oorkonder tevens wordt genoemd als leenman.

Nos Iohannesb comes in Oldenborgh universis presens scriptum visuris et audituris notum esse volumus publice protestando quod cum illustris vir dictus dominus noster, dominus Willelmusc comes etc., nos suum faceret fidelem, nobis in recompensam huius donavit gratanter pro homagio quadragentas marcas Brabantinid pagamenti, ad convertendum eas in redditus quadraginta marcarum eiusdem pagamenti, quos idem redditus nos et heredes nostri pro tempore existentes tenebimus ab eo aut ab heredibus suis in feodo libero et absoluto, nos vero consentientibus ac rati habentibus domino Conrado fratre nostro dilecto, Iohannee et Ottone filiisf nostris assignavimus et presentibus assignamus eidem domino nostro aut suis heredibus hos redditus in bonis nostris propriis, sitis videlicet curiam in Grashorne, curiam in Broke, curiam in Omstede et duas curias in Billo, quorum quidem bonorum proprietatem dedimus ac manumisimus ac presentibus litteris nostris damus ac manumittimus in manus ipsius domini nostri et suorum heredum predictorum, ipsaqueg bona predicta nos seu heredes nostri tenebimus seu tenebunt ab eo seu heredibus hereditarie in feodo libero et absolutoh.

In cuius rei testimonium sigillum nostrum maius una cum sigillis nobilium virorum, domini videlicet Adolphi comitis de Monte et domini Conradi fratris nostri, comitis Oldenburgensisi, duximus presentibus apponendum. Nos vero comes Adolphus comes de Monte et Conradus comes in Oldenborgh supradicti, quia hec omnia predicta nobis bene sunt nota et scimus predicta bona bene valore redditus supradictos, sigilla nostra ad preces domini Iohannisj comitis in Ondenborghk predicti duximus presentibus apponendum. Datum Oldenborgh anno Domini Mo CCCo XXXIIo duodecimo kalendas novenbris.

 

a
hier Jan, doorgestreept B.
b
Ioh'es B.
c
Will's B.
d
Brabant. B.
e
Ioh'e B.
f
filius B.
g
ipsa que B.
h
so gecorrigeerd B.
i
Oldenb. B.
j
Ioh'is B.
k
aldus B.
Oorkonder: Johan graaf van Oldenburg
Destinataris: graaf Willem III