Registers van de Hollandse grafelijkheid 1299-1345

 
English | Nederlands
B WI_G_X083v_541_1

A: Primaire registratie, niet voorhanden.
B: AGH 218 (groot register Willem IV), f. 83v, nr. 525 (1339 nov. 20-1340 mei 22), naar A.
Opschrift:

Rutgar Raes.

Universis presentes litteras visuris et audituris ego Rutgherus Raso, scabinus Coloniensisa, notum facio tenoreb presentium publice protestans quodc, cum ego effectus sim fidelis magnifici et excellentis viri domini mei d, ducentes florenos aureos in parato tradidit et persolvit; huic est quod eundem dominum meum de fidelitate mea huiusmodi cupio reddere certiorem, assignans eidem viginti florenos aureos annui et perpetuie redditus in bonis meis allodialibus infrascriptis, quos ego et mei heredes ab eodem domino meo comite et suis successoribus perpetui in feodum debebimus possidere. Hec autem sunt bona mea allodialia in quibus dictum feodum meum sibi assignavi et presentibus assigno, videlicet sex iurnales vinee cum dimidio qui situantur et distinguntur subsequenti, scilicet tres iurnales cum dimidio dicti der Groisse Wingairt in una petia; item quinque quartalia vinee dicta Antiqua vinea in una petia; item unus iurnalis vocatus Parvaf vinea iuxta villam Venghehoveng; item tria quartalia vinee vulgariter dat Gesetzeh nuncupata, in comitatu de Nuenaro situati.

In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus litteris duxi apponendum; et ad maiorem premissorum evidentiam et cognitionem rogavi strennuos et honestos viros dominos Rutgherum Nobilem, advocatum Coloniensemi, avunculum meum dilectum, et Arnoldum de Bacheimj seniorem, milites fidelesk dicti domini comitis, ut sigilla sua hiis ducerent apponenda. Et nos Rutgherus Nobilis, advocatus Coloniensisl, et Arnoldus de Bacheim senior, milites fideles dicti domini comitis, quia premissa nobis constant ideo nostra sigilla ad preces dicti Rutgheri Raitz hiis litteris appendimus. Datum anno Domini Mo CCCo trecesimo octava, in octava beati Michaelism archangeli.

a
Colonien. B.
b
hier en hierna (delen van) letters verdwenen in vouwen in het perkament B.
c
M (wel een mislezing van de afkorting Q') B.
d
hier ontbreken wel de naam en titulatuur van graaf Willem IV B.
e
gecorrigeerd B.
f
P'va B.
g
aldus B (is Vettelhoven bedoeld?).
h
datgesetze B.
i
Coloni., gecorrigeerd B.
j
im onduidelijk B.
k
de laatste e gecorrigeerd B.
l
Colonien. B.
m
Michael. B.
Oorkonder: Rutger Raas, schepen van Keulen
Destinataris: graaf Willem IV