Graaf Willem III geeft de helft van de parochiekerk van Nieuwerkerk op Duiveland, onlangs door bisschop Jan III van Utrecht in tweeën gedeeld, en vrijgekomen door de dood van de laatste pastoor heer Willem, aan de clericus heer Jan genaamd Vaatschild.
De kercke van Nieuduvelant.
Nos Willelmusa b comes c etc. universis presentibus protestamur cum reverendus in Christod pater, dominus Iohannese Dei gratia episcopus Traiectensisf, Novam ecclesiam in Duvelandiag parrochialem, sue dyocesis, cuius ius patronatus ad nos pertinere dinoscitur, per unum rectorem gubernari solitam in duas partes equales auctoritate ordinaria dividerith, quia redditus et proventus i dicte ecclesie ad duorum curatorum sustentationem honorificam sufficiunt et ecclesie onera sustinenda, nos igitur auctoritate divisionisj predicte medietatem eiusdem ecclesie parrochialis, nobis vacantis per mortem domini Willelmik novissimi rectoris eiusdem et ad nostram collationem spectantem, discreto viro Iohannil dicto Vaetscilt, clerico, contulimus et per presentes conferimusm pure et simpliciter propter Deum, rogantes cum ipso et pro ipso discretum virum dominum archidyaconum loci eiusdem seu eius vices gerentem quatinus Iohannin predicto curam animarum et custodiam reliquiarum medietatis ecclesie predicte committere dignetur, cum sollempnitatibus ad hoc debitis et consuetis.
In cuius rei testimonium etc. Datum in Hagao sabbato post Victoris anno Domini Mo CCCo XXVo.